- PICEA
- PICEAarbor, quae picem plurimam fundit, Graece πέυκη, arbor feralis Plinio, et funebri indciô ad fores posita ac rogis virens, l. 16. c. 10. postea tamen et in domosrecepta, tonsili facilitate. Ibid. Usus varii, Materies praecipua trabibus (abieti) e diverso piceae ad fissiles scandulas, cupasque et pauca alia secamenta, Ibid. Eiusdem φλοὶος, seu summa superficies corticis, ad multa utilis Medicis: in qua flos resinae reperitur; de cuius colligendae modo, dicemus infra. Porro flammis ac lumini sacrorum etiam grata est, Plinius, l. c. Inde enim lustrales faces, quas Claudianus luculenter describit, 6. Consulatu Honorii, v. 324.Lustralem sic triste facem, cui lumen odorumSulpur caeruleo, nigroque in lumine fumat;Circum membra rotat etc.Sed et foliis eius ac frondibus Isthmionicae coronati, secundum quosdam: pinea serta aliis iis tribuentibus, uti infra videbimus. Opobalsami arbores, formam iis similem habere, nisi quod sint humiles magis, et in vinearum modum excolantur, ait Strabo, l. 16. et Iustin. l. 36. c. 3. Vide plura de hac arbore, apud Plin. ubi supra, Salmas. ad Solin. p. 502. et seqq. nec non infra in voce Taeda, it. Resina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.